Page 185 - 1 rivista 53
P. 185

Da Altavalle alla Capperrina. Il monastero regio di Santa Maria di Basicò   699


                    naturam  humanam  ab   adolesencia  sua  esse  pronam  ad  malum
                                            b
                    quodammodo facili labi ad materiam deliquendi pro remedio anima-
                    rum suarum parentum ac liberorum suorum retribucione eterna ac
                    suorum  venia peccatorum de suo proposito quoddam monasterium
                            c
                    monialium ordinis Sancte Clare liberaliter construi seu fundari fece-
                    runt in loco qui dicitur Altavallis cui coheret territorium Montis Albani
                    et casale domini archiepiscopi et sique sunt coherencie messanensis
                    diocesis ad Dei reverenciam et Beate Virginis Marie genitricis eius, nec
                    non Sancte Clare cuius vocabulo dictum monasterium nuncupatur.
                    Nos actendentes ad tam laudabilem dictorum excellentissimi domini
                    regis et inclite domine regine propositum ipsum in domino comenda-
                    mus, ratificantes et acceptantes nec non confirmantes construcionem
                    seu fundacionem monasterii supradicti. Verum quia dictum monaste-
                    rium  ad  presens  caret  abatissa  ne  defectu  ipsius  abbatisse  dictum
                    monasterium spiritualibus et temporalibus paciatur aliquam lesionem
                    sororem Graciam de Calatagirono professam Regulam ordinis supra-
                    dicti in eodem monasterium elegimus abbatissam et de ea ista vice
                    eidem monasterio providemus, statuentes ut moniales que pro tem-
                    pore fuerint in eodem monasterio constitute, possint licere et libere
                    cum dicta mater abbatissa vacaverit eodem monasterio eligere abba-
                    tissam. In cuius rei testimonium presentes patentes literas exinde fieri
                    fecimus nostri pendentis sigilli munimine roboratas.
                       Data Messane anno nativitatis domini M°ccc°xiii., VI° Ianuarii, XI
                                                                                        e
                    Indictionis,  pontificatus  santissimi  patris  domini  domini  Clementis
                    pape V., anno VIII.


                                     II. Messina, 16 aprile 1345, XIII ind.
                    Raimondo de Puczolis, arcivescovo di Messina, promulga una serie di
                    Capitoli nel corso della visita pastorale compiuta al monastero di S. Ma-
                    ria Annunziata (detto di Basicò) di Messina (Admt, Fondo Messina, Le-
                    gajo 198, fasc. 1, c. 2rv).

                       Hec est copia articulorum seu capitulorum factorum per reverendum
                    patrem et dominum dominum R(aimundum), Dei et Apostolice Sedis gra-
                    cia sancte messanensis ecclesie archiepiscopum, in officio visitacionis
                    facte per eum in ecclesia Sancte Marie Nunciate sita in \civitatis Mes-
                    sane, in/ contrata dicta de Capirrina, XVI° aprilis, XIII  indicionis, pre-
                                                                         e
                    sentibus dominis Friderico de Guerciis de Messana messanense decano,
                    Aldoyno de Casanova, Gentile Manfridi de Auximo, Bonsignoro de Ansa-
                    lono, presbitero Petro de Guarnerio subcentore, presbitero Ioffo de Ioffo


                       b  segue adl depennato.
                       c  segue remedio depennato e venia soprascritto in interlinea.


                                              Mediterranea - ricerche storiche - Anno XVIII - Dicembre 2021
                                                           ISSN 1824-3010 (stampa)  ISSN 1828-230X (online)
   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190