Page 220 - Mediterranea 60
P. 220

220                                                    Salvatore Fodale


                magnifici Manfredi, fratris sui. Item legavit magnifico Maciotte, filio
                suo naturali et legitimato tamen, uncias auri ducentas anno quolibet
                super redditibus et proventibus terre Trahyne. Item legavit magnifico
                Iohanni, filio suo naturali et legitimato, uncias auri ducentas anno
                quolibet super redditibus et proventibus terre Iacii.
                   Item dictus magnificus codicillator dicit habere in posse suo, in pe-
                cunia numerata, quindecim millia unciarum. Item legavit monasterio
                Sancte Marie de Novaluce, in pecunia numerata, duo millia unciarum,
                pro complimento dotis promisse pro eodem monasterio ac pro anima
                eiusdem testatoris, que quidem pecunia est in camera eiusdem testa-
                toris et dari, traddi et assignari debeant abbati eiusdem monasterii.
                Item voluit et mandavit quod, in die obitus sui, in funeralibus expen-
                dantur uncie auri trecente. Item voluit et mandavit quod omnia sua
                iumenta, vacce, oves et equi vendantur et pecunia, reddata ex vendi-
                cione ipsorum, distribuatur pauperibus et egenis; nichil tamen voluit
                de huiusmodi pecunia errogari presbiteris secularibus.
                   Item prefatus magnificus codicillator quietavit, absolvit et liberavit
                omnes officiales suos, videlicet magistrum secretum, vicesecretos et
                omnes alios officiales et administratores quocumque iure, racione vel
                causa in aliquo tenerentur, usque ad presentem diem, ita quod ne-
                mini,  ullo  unquam  tempore,  de  gestis  teneantur  reddere  racionem.
                Item voluit et mandavit quod si forte prefata magnifica domina Maria,
                filia sua, maritabitur extra Regnum Sicilie, vel si maritabitur intra Re-
                gnum, et si quod absit decederet sine liberis, quod terra et castrum
                Auguste sit et esse debeat magnifici comitis Rugirotte de Passaneto,
                terra vero et castrum Miney sit et esse debeat magnifici Maciotte de
                Alagona, filii magnifici Maciotte de Alagona, fratris eiusdem testatoris,
                terra et castrum Iaciii sit et esse debeat magnifici Iohannis de Alagona,
                filii sui naturalis et legitimati, terra et castrum Trahine sit et esse de-
                beat magnifici Maciotte, filii sui naturalis et legitimati, terra et castrum
                Callattabiani sit et esse debeat magnifici Artalis, filii magnifici Blasci
                de Alagona, nepotis predicti testatoris; que omnia legata dictorum ca-
                strorum et terrarum intellingantur cum condicione predicta. Item vo-
                luit et mandavit dictus codicilator quod omnia privilegia, gracie et con-
                cessiones, facta per eundem testatorem et confirmata Reginali aucto-
                ritate, super omnibus locis, valeant et habeant roboris firmitatem ac
                effectualiter execuccioni mandentur.
                   Item instituit et ordinavit comissarios et executores presencium co-
                dicillorum omnes illos, quos ordinavit et fecit in testamento predicto.
                Et hec est ultima voluntas predicti testatoris, quam valere voluit iure
                codicillorum,  seu  epistole  vel  donacionis  causa  mortis,  seu  quo-
                cumque modo valeat vel valere possit.
                   Actum Cathanie, anno, mense, die et indictione premissis.






                Mediterranea - ricerche storiche - Anno XXI - Aprile 2024
                ISSN 1824-3010 (stampa)  ISSN 1828-230X (online)
   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225