Page 218 - Mediterranea 60
P. 218
218 Salvatore Fodale
Codicilli testamentari di Artale d’Alagona. 1389 febbraio 5, Catania
(Madrid, Real Academia de la Historia, M-809, f. 54)
In Christi nomine, amen. Anno Domini millesimo trecentesimo oc-
tuagesimo octavo, die quinto mensis februarii duodecime indictionis.
Regnante serenissima domina nostra Maria, Dei gracia inclita Regina
Sicilie ac Athenarum et Neopatrie ducissa, Regni vero eius anno duode-
cimo feliciter, amen. Nos Bindus de Bindo, iudex contratuum vel quasi
civitatis Cathanie, Antonius de Parma condam domini Benedicti, impe-
riali ac Reginali totius Sicilie publicus notarius et iudex ordinarius ac
testes infrascripti videlicet nobiles Rogerius de Lamia, dominus Iohan-
nes de Tarento, Magne Reginalis Curie iudex, dominus Robertus de Bo-
nisfiliis miles, magister Guillelmus de Ansalone phisicus, notarius Do-
minicus de Veronensibus de Bononia, Pinus Campulus de Siracusia,
Lucas de Abola, dominus Iacobus de Piscibus miles, dominus Thoma-
sius de Massaro miles et dominus Nicolaus Traversa miles, ad hoc vo-
cati specialiter et rogati; presenti scripto publico notum facimus et te-
stamur quod, presens coram nobis, magnificus et potens dominus, do-
minus Artalis de Alagona, comes Mistrecte dominus et Regni Sicilie Ma-
gister Iusticiarius ac eiusdem Regni Vicarius generalis, sanus quidem
mente, eger tamen corpore, considerans et adtendens ex temporum va-
rietate mundi homines de bonis suis varie ac diversimode disponere
posse, cum hominum voluntas sit ambulatoria usque ad mortem, pre-
sentes condidit codicillos, in quibus quidem confirmavit, acceptavit et
ratificavit quoddam testamentum, per eundem testatorem conditum,
per manus mey predicti notarii Antonii in scriptis redatum, preterquam
in infrascriptis legatis et fideicommissis.
Imprimis prefatus dominus codicillator voluit et mandavit quod,
si magnifica domina Maria, sua filia legitima et naturalis, et magni-
fice domine comitisse Agathe sue dilectissime consortis, maritaretur
extra insulam Sicilie, hoc est cum aliquo magnifico extra insulam
predictam commoranti, quod prefata magnifica domina Maria sit
contenta dote octomillium unciarum eidem in dotem tradendarum,
videlicet quinque millium unciarum in pecunia numerata et trium
millium unciarum in iocalibus et arnesio; et si forte dicta magnifica
filia sua maritabitur intra insulam Sicilie, hoc est cum aliquo magni-
fico eiusdem Regni, voluit et mandavit quod omnia bona sua mobilia
et stabilia, terre et castra sint et esse debeant eiusdem domine Marie,
preterquam aliis particulariter legata in testamento et codicillis pre-
dictis. Terre vero et castra sunt hec: terra et castrum Auguste, ca-
strum Curcuracii, casale Millilli, terra et castrum Miney, terra et ca-
strum Gaglani, terra et castrum Trahine, terra et castrum Paternio-
nis, terra et castrum Motte Sancte Anastasie, terra et castrum Iacii,
terra et castrum Callattabiani.
Mediterranea - ricerche storiche - Anno XXI - Aprile 2024
ISSN 1824-3010 (stampa) ISSN 1828-230X (online)