Page 223 - Mediterranea 60
P. 223

Le ultime volontà di Artale D’Alagona, vicario generale del Regno di Sicilia   223


                    continue sequituros. Item quod supradictis Messanensibus liceat ex-
                    trahere,  a  territoriis  magnifici  Manfridi  iamdicti,  duas  mille  salmas
                    frumenti, si et cum ipsis visum fuerit oportunum, absque preiudicio
                    tamen privilegiorum civitatis Cathanie.
                       Lectis autem et publicatis magnifico domino Manfrido predicto per
                    me prothonotarium supradictum capitulis supra et infra, in presencia
                    religiosi archimandreti et magnificorum baronorum et sindicorum in-
                    ferius descriptorum, et presentibus testibus superius nominatis, mag-
                    nificus Manfridus de Alagona iamdictus fecit iuramentum et homa-
                    gium supradicta ore et manibus magnifico domino Berengario de Crui-
                    lles predicto, recipienti nomine domine Regine iamdicte, prout conti-
                    netur et est positum desuper in primo ex suprainsertis capitulis, et
                    nichilominus laudando, approbando, ratificando et confirmando capi-
                    tula preinserta et unumquamque eorum et omnia et singula contenta
                    in eis et quolibet eciam eorumdem, convenit et promisit et eciam iura-
                    vit per dominum Deum et eius sancta quatuor evangelia, corporaliter
                    a se tacta, et eciam homagium prestitit ore et manibus magnifico do-
                    mino Berengario de Cruilles prefato attendi facere compleri omnia et
                    singula contenta et expressata in capitulis prenarratis, que tamen per
                    ipsum sunt promissa compleri intra tempus in capitulis supra insertis
                    prefixum. Et ibidem, in presencia mei prothonotarii et testium subs-
                    criptorum, magnifici viri Artaldus et Jaymus de Alagona, filii magnifici
                    et  egregii  domini  Manfridi  predicti,  Robertus  de  Bonisfiliis  miles,
                    Iohannes de Piscibus, Gregorius de Mura et Iohannes de Paternione
                    officiales  civitatis  Cathanie  ad  ista,  ut  asserunt,  per  universitatem
                    dicte civitatis specialiter constituti, magnificus Philipus de Vintimillio,
                    magnificus Iohannes de Falingeriis, magnificus Matheus de Alagona,
                    magnificus Blasius de Alagona, dominus Paulus archimandrita, mag-
                    nificus Abbus de Barresio, magnificus Rogerius de Lamia, magnificus
                    Bartholomeus de Iuvenio, magnificus Anthonius de Vintimilio, magni-
                    ficus Fredericus de Spatafora baro Rosselle, magnificus Berengarius
                    de Orriolo baro Sancti Petri, magnificus Leo de Sancto Stephano baro
                    Ruquille et inquam dictus magnificus Rogerius de la Lamia pro uni-
                    versitate Leontini, Anthonius de Tumera, Maciotus de Pedeamblo, of-
                    ficiales  Leontini,  et  Errigo  Pampalona  et  Iuventus  de  Zizaria,  iurati
                    Castri Iohannis, habentes, ut asserunt, ab universitatibus supradictis
                    ad  ista  posse  plenissimum,  scilicet  barones  predicti  nominibus  eo-
                    rumdem propriis et alii omnes superius nominati nominibus ipsorum
                    et nomine etiam universitatum eorumdem, fecerunt iuramenta et ho-
                    magium ore et manibus magnifico domino Berengario de Cruilles, re-
                    cipienti nomine prelibato, quorum virtute promiserunt complere et fa-
                    cere omnia contenta in capitulis memoratis, inquantum tangit vel tan-
                    gere videtur eosdem, vel aliquem seu aliquos eorumdem, aut univer-
                    sitates  predictas  et  singulares  ipsarum.  De  quibus  omnibus




                                                 Mediterranea - ricerche storiche - Anno XXI - Aprile 2024
                                                           ISSN 1824-3010 (stampa)  ISSN 1828-230X (online)
   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228