Page 217 - Mediterranea 60
P. 217
Le ultime volontà di Artale D’Alagona, vicario generale del Regno di Sicilia 217
casu obmisso per nos, cum de successione eorumdem bonorum nos-
trorum stabilium tractabitur, sit prelacio sexus et etatis; et quod in
personis de iure instituendis intelligatur facta institucio, pro ut de iure
fuerit relinquendum. Item volumus et mandamus quod in altaribus
sive cappellis, in quibus habemus ius patronatus, tam scilicet positis
in ecclesia Sancte Agathe Maioris, quam Veteris, et alibi perseverent
sacerdotes in celebracione divinorum, cum perceptione solita salarii
dati eisdem per nos annis singulis, qui per nos deputati iam sunt,
quousque vixerint; quibus per heredes nostros provideatur ut consu-
evimus nosmet ipsi; post quorum mortem ellectio eorumdem sacerdo-
tum celebrare debencium ad heredes nostros pertineat, qui sunt su-
perius instituti. Item constituimus fidecomissarios nostros et execu-
tores presentis nostre ultime voluntatis venerabiles abbates Sancti Ni-
colay de Arrenis et monasterii Sancte Marie de Novaluce, predictum
magnificum Manfredum de Alagona et nobilem dominum Berthinum
de Iuvenio Regni Sicilie prothonotarium, quibus licenciam damus et
omnimodam potestatem intrandi et capiendi de bonis nostris, preci-
pue dicta pecunia, ac vendendi de eisdem, pro satisfacione presentis
nostre ultime voluntatis, ut infra tempus supra statutum execucioni
traddantur.
Et presens testamentum et ultimam voluntatem, annullatis aliis
testamentis et aliis ultimis voluntatibus hactenus per nos factis, sub
quacumque concepcione verborum, vallere disponimus iure testa-
menti, et si non valet vel valebit iure testamenti valeat et valebit iure
codicillorum, donacionis causa mortis seu cuiuslibet alterius ultime
voluntatis, qua liberius et uberius valere poterit vel debebit quodque
possit et valeat suppleri, et emendarii semel et plures ad sensum
cuiuslibet sapientis, substancia non mutata, ut disposita nostra vale-
ant, et non pereant; et quod quecumque persona fuerit, ad quam bona
nostra ex testamento ab intestato, sive alio quovis iure, pervenerint,
teneatur observare, et sine aliqua diminucione sive detractione adim-
plere, disposita in voluntate presenti; obligantes pignori omnia bona
nostra, quibuscumque recognitis et honoratis a nobis, pro consecuci-
one relictorum nostrorum. Vobis notario Antonio de Parma, publico
notario recipienti obligacionem eandem, ut persone publice pro parte
omnium, quorum interest et intererit in futurum, ac licenciam exer-
cicii novi ritus, presenti etiam scriptura vicem epistole, si opus fuerit,
continente.
Actum Cathanie, anno, mense et indictione predictis.
Mediterranea - ricerche storiche - Anno XXI - Aprile 2024
ISSN 1824-3010 (stampa) ISSN 1828-230X (online)