Page 215 - Mediterranea 60
P. 215
Le ultime volontà di Artale D’Alagona, vicario generale del Regno di Sicilia 215
instrumentum seu inventarium inde factum, iuxta cuius tenorem
mandamus dicta bona restitui eidem nostre domine Regine, vel cui
debebunt de iure restitui, quorum parte extare asserimus apud dic-
tam magnificam dominam consortem nostram, quorum particulari-
tate scribi mandavimus quandam cedulam, quam venerabili abbati
Novelucis fecimus assignari, iuxta cuius formam restitucionem ipso-
rum eidem domine Regine, vel cui ius dederit, fieri iubemus. Item in
posse eiusdem magnifice consortis nostre extant certa iocalia incliti
ducis Andegavie, pignorata nobis pro quinque millibus florenorum,
sub certis convencionibus et pactis, que quidem pignora esse volumus
in tenuta eiusdem domine consortis nostre et, si redimentur, pecu-
niam ipsam legamus eidem consorti nostre, si autem redenta non fue-
rint bona ipsa pleno iure legati cedant eidem, cui consorti nostre re-
linquimus omnia bona nostra mobilia generis cuiuscumque et servos,
que sunt in possessione sua et in ea parte castri, quam ipsa inhabitat
cum sociabus et domicellis suis, pro quo quidem relicto, sibi relicto
facto, ipsam contentam volumus esse et pagatam de omni et toto eo,
ad quod teneri sibi possumus quacumque racione vel causa et speci-
aliter racione dodarii, sibi constituti per nos tempore contracti matri-
monii, cum eadem de dote autem, nobis collata pro ipsa, mencionem
fieri non expedit, quia tantum constitit in iocalibus et arnexio, que
omnia sunt, et longe ultra, in posse et tenuta consortis nostre pre-
dicte, sibique remaneant in excompotum dotis eiusdem; penes quam,
dum viduytatem servaverit, et a Cathania non recesserit, educari vo-
lumus comunem filium vel filiam, unum vel plures, sive fuerit eadem
domina Maria, sive alius vel alia, in posterum nascituri; alias ipsa dis-
cedente, vel secundo nubente, dictus filius vel filia, unus vel plures,
perveniant in posse tutoris et balii, qui tunc fuerit, prout supra.
Item volumus et mandamus quod dicta bona nostra stabilia,
pheudalia et burgensatica, non alienentur, quocumque alienacionis
titulo inter vivos vel in ultimis, sed ea conserventur personis ad quas,
si alienacio ipsa facta non esset, bona ipsa forent, iuxta supra dispo-
sita, perventura; in quorum favorem prohibicionem alienacionis prius
duximus faciendam, quod si contrafactum fuerit eo ipso, quo incipit
ipse contractus iniri, revocare valeat sumarie et de plano, sine strepitu
et figura iudicii, illa persona que alienanti foret in ultimis successura,
si tamen ipsi alienacioni non conscenserit, alias devolvatur ad alios
ordine suprascripto vocatos.
Item dicimus esse in palacio nobilis civitatis Messane et in castro
Iacii tot arma, videlicet pavisios, quiracias, cervilerias, lanceas, dardos
et villitones precii decem milium florinorum, sufficiencia pro muni-
mentis septem galearum, que arma emimus pro recuperacione dicte
domine Regine et conservacione dicti Regni sui, pro qua causa in locis
predictis eciam in posterum volumus conservari. Item dicimus in
Mediterranea - ricerche storiche - Anno XXI - Aprile 2024
ISSN 1824-3010 (stampa) ISSN 1828-230X (online)