Page 222 - Mediterranea 60
P. 222
222 Salvatore Fodale
infrascriptis inibi presentibus, et pluribus magnificis et notabilibus
personis in multitudine copiosa, tradidit michi quedam capitula con-
tinencie subsequentis:
Magnificus Manfredus de Alagona promittit magnifico Berengario
de Cruilles militi, nomine serenissime domine Marie, Regine Sicilie, ac
iurat per dominum Deum et eius sancta quatuor evangelia necnon
homagium prestat quod incontinenti, cum domina Regina predicta ap-
pulerit in Regnum suum Sicilie, dabit, deliberabit, restituet et tornabit
domine Regine iamdicte, aut inclito et magnifico domino duci Monti-
salbi, nomine domine Regine predicte, ut patri et administratori legit-
timo incliti et magnifici domini infantis Martini, comitis de Exerica,
predicte domine Regine mariti, aut cui dicta domina Regina voluerit,
omnes et singulas civitates, villas, castra, loca et fortalicia quelibet
necnon iocalia, supellectilia et eciam alia universa, que habeat, possi-
deat et teneat domine Regine iamdicte, aut sibi spectancia quovis
modo, et interim pro domina Regina predicta tenere omnia supradicta.
Voluit tamen et expresse retinuit magnificus Manfridus iamdictus
quod, casu quo ipse tradat et deliberet domino duci predicto civitates,
villas, castra, loca et fortalicia vel alia supradicta, seu aliquod ex ei-
sdem, quod dominus dux iamdictus promitat, cum poblico instru-
mento, recipere supradicta et ea tenere et habere pro domina Regina
premissa et heredibus ac successoribus suis et nomine eciam eorum-
dem. Et similem promissionem, iuramentum et homagium facient et
prestabunt egregii Artaldus et Iacobus de Alagona, filii magnifici Man-
fridi predicti, inquantum tangit eos aut alterum eorumdem. Item fa-
ciet et procurabit magnificus supradictus quod universitates civitatis
Cathanie et aliarum civitatum, terrarum, villarum, locorum et castro-
rum pertinencium dominio regio, per se vel procuratores et sindicos,
et omnes baronos, milites et homines de paratico, populati intra terras
quas possidet et tenet magnificus supradictus, promictent et facient
iuramentum et homagium, de voluntate et expressa licencia magnifici
Manfridi predicti, magnifico Berengario de Cruilles recipienti nomine
domine Regine predicte, aut alii ab eo potestatem habenti, quod in-
continenti cum domina Regina iamdicta appulerit ad Regnum Sicilie
supradictum admitent et recipient ipsam libere ac gratanter sibique
obedient et parebunt in omnibus ac iuramenta et fidelitatem presta-
bunt et alia facient, que per vassallos fideles debent et sunt solita fieri
naturalibus dominis eorumdem. Item ordinabit predictus magnificus
Manfridus quod omnia bona stabilia Messanencium, sistencia in ter-
ritoriis Gubernacionis sue, restituantur ad presens Messanensibus
supradictis et eodem modo bona stabilia Cathaniencium, seu aliorum
de Gubernacione predicti magnifici, sita in civitate Messane, et in eius
territorio, restituantur de presenti dominis eorumdem. Item quod fe-
cerit compleri predicta supradictus hinc ad decem dies, primos et
Mediterranea - ricerche storiche - Anno XXI - Aprile 2024
ISSN 1824-3010 (stampa) ISSN 1828-230X (online)