Page 214 - Mediterranea 60
P. 214

214                                                    Salvatore Fodale


                descendencium nostrorum, in eo casu decedens sine liberis disponere
                valeat de eisdem bonis sibi relictis a nobis in quem voluerit ex cogno-
                mine nostro, quod si hoc non declarato decesserint eadem decedentis
                bona  perveniant  ad  natu  maiorem  de  cognomine  nostro,  eciam  in-
                tellectis in eis predictis Maciota et Iohanne et liberis masculis legitimis
                et  naturalibus  eorumdem,  cuilibet  omnibus  deficientibus,  ita  quod
                nulli eorumdem de cognomine nostro supersint in Regno isto, omnia
                predicta  bona  nostra  perveniant  ad  natu  maiorem  ex  magnificis  de
                cognomine nostro, quem alibi contingerit reperire; si vero idem des-
                cendens  noster  gradus  cuiuscumque,  masculus  tamen,  decesserit
                maior annis quindecim et sine liberis testari valeat, de omnibus bonis
                nostris sibi relictis, in quem voluerit, cognomine tamen nostro.
                   Item elegimus nostri corporis sepulturam in ecclesia Sancte Marie
                de Novaluce, in capella vocata Sancta Agatha, ubi pro nobis est sepul-
                tura parata. Item propter absenciam eiusdem domine nostre Regine
                ne propter obitum nostrum loca demanii, rectore vacancia, ut assolet,
                aliquod discrimen incurrerent, pro salute eorum et observacione fidei
                eiusdem domine nostre Regine, ac auctoritate vicariatus officii per se-
                renissimum dominum Regem nostrum clare memorie nobis concessa
                in eius ultimo testamento. et etiam ut in cognomine nostro pro sui
                conservacione remaneat unum capud, ordinamus rectores et guber-
                natores eorumdem locorum demanii, que nos regimus, sicut infra vi-
                delicet,  dictum  magnificum  Manfredum,  ex  certis  racionabilibus
                causis animum nostrum moventibus, in gubernatorem nobilis civita-
                tis Messane cum toto plano Melacii, Tauromenii, Francaville, Catha-
                nie, Motte, Callattabiani, Nothi et Randacii cum castris fortiliciis et
                quibuslibet  iurisdicionibus  eorumdem;  item  dictum  magnificum
                Jaymum, fratrem nostrum, in gubernatorem et rectorem civitatis Si-
                racusie cum suis castris; item dictum magnificum Matheum, fratrem
                nostrum, in gubernatorem et rectorem terre Lentini cum castris suis;
                item magnificus Abbum de Barresio, nepotem nostrum, in gubernato-
                rem  et  rectorem  terrarum  Castri  Iohannis  et  Callaxibette  cum  suis
                castris; item magnificum Blascum de Barresio in gubernatorem et rec-
                torem terre Placee cum castro suo; ita quod quilibet in terra sibi de-
                creta libere et absolute presideat, eiusque redditus et proventus inde
                percipiat; qui omnes dicta loca teneant atque pacifice regant ad hono-
                rem et fidem eiusdem domine nostre Regine statumque tranquillum
                habitancium, et eidem domine nostre Regine restituant, cum suo Re-
                gno Deo duce fuerit restituta. Item dicimus ad nos pervenisse certa
                arnexia et iocalia eiusdem serenissime domine nostre Regine precipue
                ex disposicione domine nostre domine matris sue, memorie celebris,
                que sibi maiori facte restituimus, iuxta acta publica inde facta, verum
                tempore  raptus  eius  a  castro  civitatis  Cathanie  in  parte  fuerunt
                amissa  et  in  parte  ad  nos  pervenerunt,  et  de  hoc  extat  publicum





                Mediterranea - ricerche storiche - Anno XXI - Aprile 2024
                ISSN 1824-3010 (stampa)  ISSN 1828-230X (online)
   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219