Page 212 - Mediterranea 60
P. 212

212                                                    Salvatore Fodale


                cognominetur nostro cognomine et deferat arma nostra Et ita succedat
                in eisdem bonis nostris sorrorem vero vel sorrores, filiam vel filias nos-
                tras, eadem nostra filia primo genita successura, ut supra dotet ad
                paragium, in quibus dotibus eam, vel earum quamlibet, instituimus
                nobis heredes.
                   Bona vero devoluta ad nos ex successione paterna, videlicet comi-
                tatus Mistrecte, terre Pitiney, Buthere et Regitane cum omnibus vas-
                salis, iuribus et pertinenciis suis perveniant ad magnificum Blascum
                de Alagona, fratrem nostrum, iuxta formam testamenti magnifici et
                reverendi domini patris nostri; de hospicio vero et iumentis, que fue-
                runt dicti domini patris nostri, utpote pure nobis relictis, disponimus
                sicut de aliis bonis nostris. Item instituimus nobis heredes nostros
                nobiles Maciotam et Iohannem de Alagona, filios nostros modo subs-
                cripto videlicet eundem Maciotam super ducentis unciis annuis, per-
                cipiendis super redditibus et proventibus terre Trahyne et in pheudis
                Dardari et Fayni, et eundem Iohannem super unciis ducentis annuis,
                percipiendis super redditibus et proventibus terre Iacii; in quarum un-
                ciarum ducentarum pro quolibet prestacione, si ipsi heredes nostri
                defecerint, predicta terra Trahyne pleno iure et libere perveniat ad eu-
                ndem Maciotam cum vassalis iuribus omnibus et pertinenciis suis, et
                terra Iacii ad eundem Iohannem cum vassalis iuribus omnibus et per-
                tinenciis suis.
                   Item volumus et mandamus quod magnificus Manfredus de Ala-
                gona, frater noster, sit tutor, balius et curator dictorum filiorum et
                filiarum nostrarum, unius vel plurium, quo decedente ante perfectam
                etatem minorum ipsorum dicta tutela baliatus et cura devolvantur ad
                magnificum Jaymum de Alagona, fratrem nostrum, quo similiter obe-
                unte devolvantur ad magnificum Matheum de Alagona, fratrem nos-
                trum, quo similiter obeunte devolvantur ad magnificum Blascum de
                Alagona, fratrem nostrum. Item volumus et mandamus quod si con-
                tingat ex nobis et dicta consorte nostra non superesse, tempore obitus
                nostri, filium vel filiam, eandem dominam Mariam vel aliam, unum vel
                plures, et eandem dominam Agatham non esse pregnantem, vel si per-
                venerint ad lucem decesserint postea in minori etate quindecim anno-
                rum, vel femina quandocumque, ita quod nullus supersit ex nobis et
                ipsa consorte nostra descendens, quem descendentem ex nobis et dic-
                tis descendentibus nostris, servata prerogativa sexus et etatis, in bo-
                nis  omnibus  nostris,  ut  supra,  semper  intendimus  anteferri,  in  eo
                casu, deficiencium videlicet descendencium nostrorum legitimorum et
                naturalium, succedatur nobis et eisdem filiis vel liberis nostris, modo
                subscripto videlicet succedat in terra Montisalbani cum vassalis iuri-
                bus et pertinenciis suis omnibus magnificus Artalis, filius dicti mag-
                nifici Blasci fratris nostri, et in terra Paternionis et comitatu Aguste
                cum vasallis iuribus et pertinenciis suis omnibus magnificus Artalis,





                Mediterranea - ricerche storiche - Anno XXI - Aprile 2024
                ISSN 1824-3010 (stampa)  ISSN 1828-230X (online)
   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217