Page 213 - Mediterranea 60
P. 213
Le ultime volontà di Artale D’Alagona, vicario generale del Regno di Sicilia 213
filius dicti magnifici Manfredi fratris nostri; terra vero Miney cum va-
sallis territoriis et iuribus quibuscumque perveniat ad magnificum Ar-
talem, filium dicti magnifici Mathei fratris nostri, ita tamen quod,
prius et antequam ingrediatur possessionem dicte terre, ipse Artalis,
vel dictus magnificus pater eius, solvat et integraliter assignet uncias
auri mille magnifico comiti Rugirotto de Passaneto, in satisfacionem
eius, ad quod ex percepcione reddituum et proventuum bonorum eius-
dem comitis apparrere possemus forsitan obligati. Dictus vero magni-
ficus Manfredus succedat in hospicio nostro Messane cum turri et
pertinenciis suis omnibus et magnificus Jaymus predictus in hospicio
novo nostro civitatis Cathanie cum iuribus et pertinenciis suis omni-
bus, cui eodem casu, scilicet deficiencium descendencium legitimo-
rum et naturalium nostrorum, legamus eciam florenos auri centum.
Et Maciotta, filius noster, succedat in terra Trahyne cum vasallis, iuri-
bus et pertinenciis suis omnibus et in turri prope Cathaniam cum suis
iuribus, viridariis, pertinenciis et clausuris; dictus vero Iohannes, fi-
lius noster, in terra et castro Iacii cum vassalis iuribus et pertinenciis
suis omnibus et in loco nostro de Nexima cum iuribus suis, edificiis,
vineis, viridariis et pertinenciis quibuscumque et in hospicio nostro
veteri civitatis Cathanie cum pertinenciis suis. Succedant equaliter
predicti Maciotta et Iohannes, in casu predicto, in quo casu scilicet
deficiencium naturalium et legitimorum descendencium nostrorum,
volumus et mandamus inter predictos magnificos fratres nostros
equaliter dividi omnia bona inventa in Camera nostra, quacumque no-
mine cesceantur, que tamen non sint sub potestate et custodia eius-
dem consortis nostre, et animalia cetera et iumenta ac arma corporis
nostri, de quibus tamen specialiter non disposuerimus. Item volumus
et mandamus quod, si alter dictorum Maciotte et Iohannis decesserint
sine liberis masculis, succedat sibi superstes frater, vel primo genitus
masculus ipsius, in predictis baroniis et bonis stabilibus, ita tamen
quod decedens ipse testari valeat pro anima sua de unciis auri centum
super eisdem bonis, sibi relictis a nobis, et succedens decedentis filias
dotare ad paragium teneatur; et eadem substitucio facta intelligatur
in descendentibus eorumdem, quibus tamen decedentibus sine libe-
ris, vel eorum liberis sine liberis, ita quod nullus supersit ex ipsis des-
cendens masculus, predicta bona pheudalia et alia stabilia perveniant
ad eum, de cognomine nostro, quem ipse decedens duxerit elligendum
vel, hoc non declarato, ad natum maiorem de nostro cognomine su-
pradicto, cum onere maritandi decedentis filias ad paragium, sicut su-
pra; item volumus et mandamus quod, deficientibus descendentibus
ex quolibet eorumdem descendencium nostrorum, in eo casu dece-
dens ad natu maiorem de nostro cognomine supradicto, cum onere
maritandi decedentis filias ad paragium, sicut supra; item volumus et
mandamus quod, deficientibus descendentibus ex quolibet eorumdem
Mediterranea - ricerche storiche - Anno XXI - Aprile 2024
ISSN 1824-3010 (stampa) ISSN 1828-230X (online)