Page 211 - Mediterranea 60
P. 211
Le ultime volontà di Artale D’Alagona, vicario generale del Regno di Sicilia 211
ipsius capud dicitur esse heredis institucio, propterea instituimus he-
redem nostram universalem magnificam dominam Mariam, filiam
nostram et magnifice domine Agathe, dilectissime nostre consortis, ita
tamen quod si ex nobis et eadem magnifica Agatha nasci contingerit
unum masculum, solum vel cum feminis, ipse masculus succedat in
omnibus bonis et iuribus nostris, tam pheudalibus quam burgensati-
cis, quocumque titulo acquisitis et ad nos quovis iure spectantibus et
pertinentibus, eciam si ab alio tenerentur, pretequam in subscriptis
particularibus institucionibus et legatis, adimendo ab ea et omnibus
heredibus infrascriptis, institutis et quomodolibet substitutis, cuius-
cumque gradus, quartam falsidiam trebelianicam et omnem detracti-
onem, quocumque nomine censceatur, per quam a nobis disposita
possent quomodolibet minorari.
Patrimonii nostri virium non ignari, eandem tam magnificam domi-
nam Mariam, vel alias filias nostras, sorrorem vel sorrores ipsius, te-
neatur dotibus per eum constituendis ad paragium maritare, in qui-
bus eam vel eas instituimus nobis heredes. Si vero duo vel plures ma-
sculi superfuerint soli, vel cum feminis una vel pluribus, primo genitus
succedat in omnibus bonis pheudalibus et burgensaticis nobis collatis,
vel alio titulo acquisitis, generis cuiuscumque, et in gubernacione de-
manii quod tenemus; secundo vero genitus succedat in comitatu et
aliis bonis pheudalibus et burgensaticis devolutis ad nos ex successi-
one paterna; quicumque cum omnibus iuribus dignitatibus honoribus
et oneribus eorumdem, preterquam in bonis per viam particularium
institucionum aliis relictis, ut infra. Ita tamen quod primi natu maio-
res masculi supradicti, pro modo reddituum predictorum, cuique bo-
norum per se et suos descendentes successores, in infinitum prestare
et solvere teneantur ipsi tercio natu filio, et si plures masculi fuerint
cuilibet eorumdem, et eis defunctis primo genito masculo de eorum
corporibus legitime descendenti, annuas uncias auri centum; feminis
vero filiabus nostris, vel descendencium eorumdem, dotes ad para-
gium, in quibus eas, vel earum quamlibet, instituimus nobis heredes.
Si vero fuerint filie femine plures, sine masculo vel masculis, ipsa
domina Maria, vel in eius defectu natu maior, succedat in omnibus
bonis nostris pheudalibus et burgensaticis, preterquam in bonis per
viam particularium institucionum et legatorum relictis aliis, sicut in-
fra, dummodo liberi ex eius domine Marie, vel alterius in eius defectu
natu maioris, successure nobis, ut supra, matrimonio et suis liberis
legitime et naturaliter nascituri et descendentes eorum in infinitum,
successuri in baroniis et bonis nostris predictis, nostro cognominen-
tur cognomine, videlicet de Alagona et, sine mistione aliqua, deferrant
arma sive signa nostra; inter eos tamen sexus et status prerogativa
servata, nisi forsan nupserit viro maioris dignitatis, quo casu primo
genitus sorciatur cognomen et arma paterna, secundo vero genitus
Mediterranea - ricerche storiche - Anno XXI - Aprile 2024
ISSN 1824-3010 (stampa) ISSN 1828-230X (online)